- RHODIUM Numismaduplex
- RHODIUM Numismaduplexalterum Romae in Aede S. Crucis in Hierusalem, alterum Parisiis in aede S. Ioannis Lateranensis, ostentatur, velut ex argenteis illis triginta, quibus, ut monetâ ibi tum in usu promiscuâ, divenditus est a Iuda proditore Dominus noster. Sed veterum Rhodiorum haec numismata esse, non Iudaeorum, Inscr. docet, ῥόδα (iuxta veter. morem ο. pro ω. scribendi) unde et Rhodium et Rhodiense Scriptoribus dici solet: Flos item additus, qui aut rosa habetur aut heliotropium. Facies in parte altera pro Solis Phoebive seu colossi Rhodiensis facie sumitur, vel capite, quod non minus radiatum, quam capillatum est. Et nota Insulae ac Solis, in scriptis Veter. coniunctio, tum Rhodi nomen a rosis deductum, quae ῥόδα Graecis. Accedit, quod nummi figurâ simili utrinque insigniti habeantur inter Rhodiorum nummos, apud Hub, Goltzium, in Numm. Insul. c. 23. ut et alii, apud Antoninum Pisonem, Discours sur les Medailles, c. 8. Alios. Vide de duobus his numismatis plura, apud Caes. Baronium, ad A. C. 24. Octav. Pancirollum, Tesori nascosti dell' alma citta di Roma, Romae 1625. Antonium Augustin. Episcopum Tarracon. Dialog. de Numism. 2. Andr. Schottum, in Tab. Numism. 68. Guil. Budaeum, de Asse. l. 5. Marquardum Freherum, Dissertat. de Numismate Censûs a Pharisaeis in quaestionem vocato, Casparum Waserum, de Antiquis Hebraeorum Nummis. l. 2. et qui hos laudat, Ioann. Seldenum, de Iure Nat. et Gent. iuxta Discipl. Ebr. l. 2. c. 8.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.